A Christo de caelo vocatus et in terram prostratus ex persecutore effectus est vas electionis
Vade Anania et quaere Saulum ecce enim orat quia vas electionis est mihi ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel
Ego plantavi Apollo rigavit deus autem incrementum dedit alleluia
Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem
Libenter gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi
Quando enim infirmor tunc fortior sum et potens