Inter quos aries gregis et pontifex latibulis extractus vincitur Blasius
Gaude Blasi bonus vir dicendus et amandus si magnis diis thus ponere volueris
Non dicas praeses impie deos esse quod colis sed daemones tecum in aeterno igne semper arsuros
Posuisti domine super*
In hac quidem nocte tertio mihi inquit Blasius apparuit dominus dicens surge offer mihi hostias salutares ut soles et nunc filioli eamus
Cum ergo pergerent paganorum parvulos fide imbuens baptizabat