Tradiderunt corpora sua propter deum ad supplicia ideo coronantur et accipiunt palmam
Nimis honorati sunt amici tui deus
Nimis confortatus est principatus eorum
Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
Majorem caritatem nemo habet ut animam suam ponat quia pro amicis suis
Vos amici mei estis si feceritis quae praecipio vobis dicit dominus