Beatus quem elegisti domine habitabit in atriis tuis
Justus ut palma florebit sicut cedrus Libani multiplicabitur
Justus germinabit sicut lilium et florebit in aeternum ante dominum
Amavit eum dominus*
Inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum manus enim mea auxiliabitur ei
Nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non nocebit eum