Si enim non abiero paraclitus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos cum autem venerit ille docebit vos omnem veritatem alleluia
Non enim loquetur a semetipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt annuntiabit vobis