Sicut novellae olivarum ecclesiae filii sunt in circuitu mensae domini
Qui pacem ponit fines ecclesiae frumenti adipe satiat nos dominus
Homo quidam fecit cenam magnam et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia parata sunt omnia
Venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis