Videns dominus civitatem Jerusalem flevit super illam dicens quia si cognovisses quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
Scriptum est enim quia domus mea domus orationis est cunctis gentibus vos autem fecistis illam speluncam latronum et erat cottidie docens in templo