Quasi harena maris haec gravior apparet unde et verba mea dolore sunt plena
Quare detraxistis sermonibus veritatis ad increpandum verba componitis et subvertere nitimini amicum vestrum verumtamen quae cogitastis explete
Militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies ejus
Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est memento mei domine quia ventus est vita mea