Auditu auris audivi te domine nunc autem oculus meus videt te idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere
Unum locutus sum quod utinam non dixissem quibus ultra unum non addam sed ponam digitum ori meo
Qui consolabatur me recessit a me quaero quod volui et non invenio fundunt oculi mei lacrimas quia repletus sum amaritudine