Quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam
Dum transiret dominus per medios fines Tyri surdos fecit audire et mutos loqui
Quanto eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit surdos fecit audire et mutos loqui
Bene omnia fecit surdos fecit audire et mutos loqui
In omnibus his non peccavit Job labiis suis neque stultum quid contra deum locutus est