Ut sol in centro relucet splendore corusco hic tam praeclare fulsit vivendo beate
Primatum nactus fuit omnibus omnia factus prudens discretus affabilis atque quietus
Mitis mansuetus fuit et pro tempore laetus in discernendo ne quid nimis hoc retinendo
Corpore sincerus et blando corde serenus quod virtutis erat hilari vultu peragebat