Libenter gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi
Quando enim infirmor tunc fortior sum et potens
Sancte Paule apostole praedicator veritatis et doctor gentium intercede pro nobis ad deum qui te elegit
Ut digni efficiamur gratia dei
Gratia dei in me vacua non fuit sed gratia ejus semper in me manet
Gratia dei sum id quod sum
Damasci praepositus gentis Aretae regis voluit me comprehendere a fratribus per murum submissus sum in sporta et sic evasi manus ejus in nomine domini