Quia semetipsam graviter intus erubescebat nihil quod foris verecundaretur esse credebat
Fulcite me floribus*
Regnum mundi et omnem*
Caelestis medicus aegram quam sanaverat per pietatis suae sententiam confirmat fides tua inquiens te salvam fecit vade in pace
Fides etenim salvam eam fecit quia hoc quod postulabat posse se ab eo accipere non dubitavit