Maria virgo semper laetare quae meruisti Christum portare caeli et terrae conditorem quia de tuo utero protulisti mundi salvatorem
Dilecte mi apprehendam te et ducam te in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae ibi me docebis praecepta domini
Sancta Maria virgo intercede pro toto mundo quia genuisti regem orbis
Osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino