Cum sederit filius hominis in sede majestatis suae et coeperit judicare saeculum per ignem
O crux gloriosa o crux adoranda o lignum pretiosum et admirabile signum per quod et diabolus est victus et mundus Christi sanguine redemptus
Mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Jesu Christi
O crux benedicta quae sola fuisti digna portare regem caelorum et dominum