Iste sanctus digne*
O beati viri*
Beatus Othmarus abbas a tyrannis Warino et Ruthardo in insulam Rheni relegatus in confessione Christi migravit
Sepultus ergo decem annos ibidem requievit incorruptus
Post decem vero annos visum est discipulis ejus ut ad monasterium sancti Galli eum deferre deberent
Cumque navi sanctum corpus imposuissent tempestas quae toto saevivit pelago nulli eis fuit impedimento