Ad unius jussionis vocem Petrus et Andreas relictis retibus secuti sunt redemptorem
Homo dei ducebatur ut crucifigerent eum populus autem clamabat voce magna dicens innocens ejus sanguis sine causa damnatur
Cumque carnifices ducerent eum et crucifigeretur factus est concursus populorum clamantium et dicentium
Salve crux quae in corpore Christi dedicata es et ex membris ejus tamquam margaritis ornata