Exaltabuntur cornua justi alleluia
Tollite jugum meum super vos quia mitis sum et humilis corde
Lux orta est justo alleluia rectis corde laetitia alleluia
Jugum enim meum suave est et onus meum leve dicit dominus
Custodiebant testimonia ejus et praecepta ejus alleluia
Manete in dilectione mea sicut dilexi vos dicit dominus
Constitues eos principes*
Vidi conjunctos viros habentes splendidas vestes et angelus domini locutus est ad me dicens isti sunt viri sancti facti amici dei