Jubente deo tanta tempestas exorta est ut aedificia subverterentur et multi morte punirentur alleluia
Tantus ergo metus et terror omnes invasit et relicto corpore in fugam dispergerentur
Gaude Suevia tantis honoribus praedita habes inclytum martyrem apud te locatum quem tenes clementissimum in caelo patronum alleluia
Egregius dei martyr magnus coram domino gloria et honore fulget coronatus in conspectu divinae majestatis
O Marce martyr fulgide dei potens apostole nos svevienses incolas pio favore protegas alleluia
Perpetui regis athleta qui ejus amore tuum sanguinem fudisti et modo coronatus es in regno caelesti
Vemens vir sanctus Alexandriam invenit ecclesiam in honore dei aedificatam alleluia
Ecclesiastici ordinis ministros episcopos ceterosque gradus ordinavit ibidem alleluia
Ministri videntes gesta viri dei apprehendentes eum miserunt in carcerem alleluia
Ligatus antro carceris consolatus est visitationem domini salvatoris atque ejus verbis dulcibus est confortatus alleluia
Pax tibi noster evangelista dixit Jesus beato Marco in carcere posito alleluia
Mittentes funem in collo traxerunt sanctum ad martyrium ille gaudens fuso sanguine pro Christi nomine ad gaudium transiit angelorum alleluia
Beatus Marcus*
Dilecte Marce*
Quaerentes viri civitatis iterficere eum ponebant ei plures insidias alleluia
Pax tibi noster evangelista*
Apostole et evangelista martyrque dei Marce cujus sollemnia colimus pro nostris erratibus intercede propitius alleluia alleluia alleluia
Marce decus Germaniae*
Ave gemma*
Laudate nomen domini cuncti fideles qui ex hoc mundo transiturus ad patrem nobis sui pretiosi corporis et sanguinis suave memoriale reliquit
Confitemini domino quoniam bonus qui timentibus se liberatis de aegyptiaca servitute dat escam omnis saporis suavitatem habentem
Super flumina dulcedinis hujus suavissimi sacramenti in hac terra aliena caelestem Jerusalem speculantes hymnum cantemus domino de canticis Sion
Confitebor tibi domine in toto corde meo qui exsistens panis vitae multiplicas in anima te digne sumentis virtutem
O salvatoris magna clementia nec minus mira ejus potentia de panis et vini mera essentia carnis suae fit ver substantia