Ex ubertate gratiae tales dantur deliciae
Ascendentem Christum de hac miseria prosequamur per sancta desideria vadit orare pro nobis in patria manens pascit nos eucharistia
Per quem tale nobis datum est promissum vado semper mansurus vobiscum
Lauda Jerusalem cum canticis salvatorem qui pacem ponit fines tuos et adipe frumenti saciat nos
Educas panem de terra R. Et vinum laetificet*
Memor fuit testamenti dominus rex gloriae se dat escam sacramenti dignus ut aporiae mors purgetur et necetur vita zyma scoriae
Et nunc rerum facie gerimus per Jesum ipsum mentis acie vitae scimus esum
Vere Joseph tunica mire polymita passione punica nobis redimita hac vestimur unica nunc et poli vita
Summe pater gloriae corpus tui nati vestis est munditiae qua sumus renati
Vive panis qui divisus tamen non divideris qui cum sancto spiritu et patre unum crederis in te uni per te muni quos uno pane reficis
Quod in nobis habitas verbum caro factum ex Maria nasceris quae viri nescit tactum
O spem miram quam dat Jesus suis largus famulis olim caesus nunc illaesus cum ministris angelis vivus manet quamvis esus hic in tabernaculis
Invitati festinemus ad tanti regis praesentiam et pro datis nobis gratis sibi reddamus gloriam
Vere digna hostia deus corpus et anima natura duplex substantia trina persona unica
Quando sumunt dominus hic unus ibi mille quantum turba plurimum tantum sumit ille
Hostiarum cumulus multarum dum sacratur non sub formis pluribus Christus multiplicatur
Effectu sumunt vario impius et justus in primo mors in alio est vitalis gustus
Masticatur dominus nec dilaniatur semper manet solidus cum species frangatur
Memoriam fecit mirabilium suorum miserator dominus
Escam dedit timentibus se
Benedictus salvator hominum ipsis salutare dans epulum corpus suum ministrat ferculum
Panis novus et caelitus missus in fine saeculi aeterni filius est cibus suavitatis
Hic a sacerdotibus dum missa celebratur in eorum manibus transubstantiatur
Hoc sacramentum dominus instituit in caena cui sedit cominus turba duodena
Sub legis dei regula mens justa sit et sedula saginata dulcedine Christi carne et sanguine
Sacerdos in aeternum Christus dominus secundum ordinem Melchisedech panem et vinum obtulit