In Mariae virginis utero parata sedes tua deus a saeculo
Jubilet deo omnis terra et caelestis hierarchia serviat ei
Fecit dominus potentiam in bracchio suo dispersit superbos mente cordis sui
Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae sicut locutus est per os sanctorum
Diem festum Annae sanctae celebrans in gloria militans cum triumphante jubilet ecclesia
Manum suam Anna misit ad fortia et digiti ejus apprehenderunt fusum
Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem
Fortitudo et decor indumentum ejus et ridebit in die novissimo
Annae vita vitans piacula larga manus mens carens macula dignam reddunt laude per saecula
Annae tres sunt filiae caelitus collatae cujus sunt trifarie opes erogatae
Templo servientibus de rebus donavit partem dans pauperibus partem domum pavit
Anna florens clara prosapia juxta nomen abundans gratia generavit reginam virginum quae cunctorum portavit dominum
Digna quidem caelesti titulo stellam maris produxit saeculo
Stirps Aaron sanctam cum stirpe David dedit Annam quam genus et mores commendant claraque proles
Produxit ex Anna vas portans nobile manna
Te felix domina sublimat filia trina prima deum caeli genuit credens Gabrieli
Sed alienatos genuerunt atque beatos
Regnum caeli et vitae coronam possidet jam Anna fruens dulcore domini nostri Jesu Christi quem videt in decore cujus pascitur in amore
Gloriatur in conspectu magni dei laudes canens jugiter summo regi
Os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua ejus
Consideravit semitas domus suae et panem otiosa non comedit
Date ei de fructu manuum suarum et laudent eum in portis opera ejus
Anna mater cum filia matre dei Maria regnat metens in patria quod saevit hic in via
Ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei honoris et gloriae
Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis
Anna nupta Joachim deo servivit sedulo quae produxit stellam maris naufraganti saeculo
Stirpe nobilis virtute spectabilis largiens omni grata populo
Oriunda ex Bethleem clara amaduxit originem exalta regum sanguinem et summorum sacerdotum