Browse Chants

Displaying 1-23 of 23 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
a035v 1 Cui sacerdos respondit quis es

Cui sacerdos respondit quis es domine at ille dixit ad eum

Inventio Stephani M V 01 006877a * Image
a035v 2 Vade Luciane et dic Joanni

Vade Luciane et dic Joanni episcopo Jerusalemitano usquequo clausi sumus usquequo non aperis nobis tuis etenim temporibus revelandi sumus

Inventio Stephani M R 1.3 007815 * Image
a035v 3 Aperi nobis velocius ut per

Aperi nobis velocius ut per nos ostium misericordiae suae humano generi aperiat deus

Inventio Stephani M V 01 007815a * Image
a035v 4 Stephanus autem plenus*

Stephanus autem plenus*

Inventio Stephani M R 1.4 007702 * Image
a035v 5 In jejuniis et orationibus constituto

In jejuniis et orationibus constituto apparuit iterum sanctus Gamaliel Luciano presbytero dicens quare dissimulasti frater et non retulisti quae dicta sunt tibi Joanni episcopo

Inventio Stephani M A 2.1 003248 * Image
a035v 6 Nonne vides quanta sit siccitas

Nonne vides quanta sit siccitas et tribulatio in toto mundo et tu negligenter agis

Inventio Stephani M A 2.2 003951 * Image
a035v 7 Surge ergo et vade dic

Surge ergo et vade dic Joanni episcopo ut aperiat nobis et faciat locum orationis ut per nostram intercessionem misereatur dominus populo suo

Inventio Stephani M A 2.3 005071 * Image
a035v 8 Videbant omnes Stephanum qui erant

Videbant omnes Stephanum qui erant in concilio et intuebantur vultum ejus tanquam vultum angeli stantis inter illos

Inventio Stephani M A 2.4 205171 * Image
a035v 9 Stephanus servus dei quem lapidabant

Stephanus servus dei quem lapidabant Judaei vidit caelos apertos vidit et introivit beatus homo ille cui caeli patebunt

Inventio Stephani M A 2.5 204767 * Image
a035v 10 Sepelierunt Stephanum viri timorati et

Sepelierunt Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super eum

Inventio Stephani M A 2.6 004866 * Image
a035v 11 Lucianus presbyter dixit domine tu

Lucianus presbyter dixit domine tu quis es et qui sunt tecum at ille ego sum Gamaliel Pauli quondam doctor apostoli qui autem juxta me quiescit ipse est domnus Stephanus

Inventio Stephani M R 2.1 007107 * Image
a035v 12 Qui a Judaeis Jerusalem lapidatus

Qui a Judaeis Jerusalem lapidatus ad lacerandum bestiis et avibus expositus per dei providentiam permansit intactus

Inventio Stephani M V 01 007107a * Image
a035v 13 Cum scirem ego Gamaliel sanctitatem

Cum scirem ego Gamaliel sanctitatem Christi athletae Stephani fidem ejus ac devotionem credens me in resurrectione partem habiturum cum eo feci eum sepelire in monumento meo novo

Inventio Stephani M R 2.2 006373 * Image
a035v 14 Auditor domini Nicodemus ibidem sepultus

Auditor domini Nicodemus ibidem sepultus est et Abibas filius meus mecum est repositus ubi jacet beatus Stephanus

Inventio Stephani M V 01 006373a * Image
a035v 15 Sacerdos dei Lucianus prostravit se

Sacerdos dei Lucianus prostravit se in oratione laudans deum et dicens domine Jesu Christe si est haec visio ex te praesta ut iterum et tertio manifestetur mihi

Inventio Stephani M R 2.3 007555 * Image
a035v 16 Ut confisus fiducialiter annuntiem revelationem

Ut confisus fiducialiter annuntiem revelationem servorum tuorum

Inventio Stephani M V 01 007555a * Image
a035v 17 Patefactae sunt*

Patefactae sunt*

Inventio Stephani M R 2.4 601753 * Image
a035v 18 Saule quid persequeris martyrem meum

Saule quid persequeris martyrem meum Stephanum ego te faciam servum meum

Inventio Stephani M A 3. 004822 * Image
a035v 19 Sanctus Gamaliel in visu dixit

Sanctus Gamaliel in visu dixit Luciano diligenter animadverte quae dico et statim deposuit coram eo tres calathos aureos et quartus argenteus plenus erat croco

Inventio Stephani M R 3.1 007612 * Image
a035v 20 Unus ex tribus calathis rubentes

Unus ex tribus calathis rubentes habebat rosas tamquam sanguinem alii vero duo referti erant rosis albis

Inventio Stephani M V 01 007612a * Image
a035v 21 Vides o frater Luciane hos

Vides o frater Luciane hos calathos hic rosas habens pulcherrimas loculus est pretiosi martyris Stephani qui solus ex nobis martyrio meruit coronari

Inventio Stephani M R 3.2 007868 * Image
a035v 22 Introgressus ostium sepulcri invenies eum

Introgressus ostium sepulcri invenies eum in parte orientali

Inventio Stephani M V 02 007868a * Image
a035v 23 Sanctus Joannes episcopus lacrimatus prae

Sanctus Joannes episcopus lacrimatus prae gaudio benedixit deum et dixit ad Lucianum presbyterum oportet me inde transferre beatum protomartyrem Stephanum qui tamquam angelus apparuit positus in contione hominum

Inventio Stephani M R 3.3 007613 * Image
Page 1 of 1