Browse Chants
Displaying 1-69 of 69 chantsFolio | Incipit / Full text | Feast | CantusID | Mode | |||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
022r | 25 |
In diebus illis mulier quae
In diebus illis mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod Jesus accubuisset in domo Simonis leprosi attulit alabastrum unguenti et stans retro secus pedes domini Jesu lacrimis coepit rigare pedes ejus et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes ejus et unguento ungebat |
Mariae Magdalenae | V | A | 003224 | 7 | Image | |
022r | 26 |
Accessit ad pedes Jesu peccatrix
Accessit ad pedes Jesu peccatrix mulier Maria et osculata est et lavit lacrimis et tersit capillis et unxit unguento |
Mariae Magdalenae | V | R | 006016 | 5 | Image | |
022r | 27 |
Dimissa sunt ei peccata multa
Dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum |
Mariae Magdalenae | V | V | 01 | 006016a | 5S | Image |
022r | 28 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto |
Mariae Magdalenae | V | V | 02 | 909000 | 5S | Image |
022v | 1 |
Jesu Christe*
Jesu Christe* |
Mariae Magdalenae | V | H | 008329 | * | Image | |
022v | 2 |
Fidelis sermo et omni acceptione
Fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine tangi non dedignatus est de Maria peccatrice haec est enim Maria cui dimissa sunt peccata multa quia dilexit multum haec est illa Maria quae resurgentem a mortuis primo omnium videre meruit dominum nostrum Jesum Christum quem pro nostris reatibus oret quaesumus in aeternum |
Mariae Magdalenae | V | A | M | 002867 | 1 | Image |
022v | 3 |
Ploremus coram domino cum Maria
Ploremus coram domino cum Maria ut veniam mereamur cum illa |
Mariae Magdalenae | M | I | 100209 | 2 | Image | |
022v | 4 |
Deus qui quosvis*
Deus qui quosvis* |
Mariae Magdalenae | M | H | 830101 | Image | ||
022v | 5 |
Rogabat Jesum quidam phariseus ut
Rogabat Jesum quidam phariseus ut manducaret cum illo et ingressus domum pharisei discubuit et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuisset in domo pharisei attulit alabastrum unguenti |
Mariae Magdalenae | M | A | 1.1 | 204310 | 2 | Image |
023r | 1 |
Stans retro Maria secus pedes
Stans retro Maria secus pedes domini Jesu lacrimis coepit rigare pedes ejus et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes ejus et unguento ungebat |
Mariae Magdalenae | M | A | 1.2 | 204759 | 2 | Image |
023r | 2 |
Videns autem pharisaeus qui vocaverat
Videns autem pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est |
Mariae Magdalenae | M | A | 1.3 | 205173 | 1 | Image |
023r | 3 |
Soror Marthae Maria stabat secus
Soror Marthae Maria stabat secus pedes domini audiebat verbum illius |
Mariae Magdalenae | M | R | 1.1 | 602222 | 1 | Image |
023r | 4 |
Martha satagebat circa frequens ministerium
Martha satagebat circa frequens ministerium at Maria audiebat |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 602222a | 1S | Image |
023r | 5 |
Martha stetit et ait domine
Martha stetit et ait domine non est tibi curae quod soror mea Maria reliquit me solam ministrare |
Mariae Magdalenae | M | R | 1.2 | 601381 | 2 | Image |
023r | 6 |
Dic ergo illi ut me
Dic ergo illi ut me adjuvet |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 601381a | 2S | Image |
023r | 7 |
Respondens Jesus dixit Martha Martha
Respondens Jesus dixit Martha Martha sollicita es erga plurima porro unum est necessarium |
Mariae Magdalenae | M | R | 1.3 | 007536 | 3 | Image |
023v | 1 |
Maria optimam partem elegit quae
Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 007536a | 3S | Image |
023v | 2 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto |
Mariae Magdalenae | M | V | 02 | 909000 | 3S | Image |
023v | 3 |
Unguentum quod sibi Maria turpiter
Unguentum quod sibi Maria turpiter exhibuerat hoc jam deo laudabiliter offerrebat oculis terrena concupierat sed hos jam per paenitentiam conterens flebat |
Mariae Magdalenae | M | A | 2.1 | 205058 | 4 | Image |
023v | 4 |
Capillos ad compositionem vultus exhibuerat
Capillos ad compositionem vultus exhibuerat sed jam capillis lacrimas tergebat ore superba dixerat sed pedes domini osculans hoc in redemptoris sui vestigia figebat |
Mariae Magdalenae | M | A | 2.2 | 200729 | 4 | Image |
023v | 5 |
Fundans Sion in sapphiris rex
Fundans Sion in sapphiris rex Christe altissime ac propugnans jaspidibus te ex fide scientibus memor Raab et Babylonis cum Maria Magdalena confer nobis quae et illis pietatis magnalia ut ex corde paenitentes nos alienigenas his quandoque collaetari miserator perficias |
Mariae Magdalenae | M | A | 2.3 | 002913 | 8 | Image |
024r | 1 |
Quod ergo in se habuit
Quod ergo in se habuit oblectamenta tot de se invenit holocausta convertit ad numerum virtutum numerum criminum ut totum serviret deo in paenitentia quicquid ex se deum contempserat in culpa |
Mariae Magdalenae | M | A | 2.4 | 204205 | 4 | Image |
024r | 2 |
Conversus Jesus ad Mariam dixit
Conversus Jesus ad Mariam dixit mulier dimittuntur tibi peccata fides tua te salvam fecit |
Mariae Magdalenae | M | R | 2.1 | 600412 | 1 | Image |
024r | 3 |
Cui plus dimittitur plus diligit
Cui plus dimittitur plus diligit vade in pace |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 600412a | 1S | Image |
024r | 4 |
Cum venisset Maria ubi erat
Cum venisset Maria ubi erat Jesus videns eum cadit ad pedes ejus |
Mariae Magdalenae | M | R | 2.2 | 006375 | 6 | Image |
024r | 5 |
Sicut peccatorum veniam sic fratri
Sicut peccatorum veniam sic fratri suo obtinuit vitam |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 006375a | 6S | Image |
024r | 6 |
Maria plorans ad monumentum foris
Maria plorans ad monumentum foris stabat et flendo se inclinans in monumentum denuo prospiciebat quamvis quidem vacuum viderat tamen iterum videre desiderabat |
Mariae Magdalenae | M | R | 2.3 | 007129 | 1 | Image |
024v | 1 |
Non sufficiens sibi semel aspexisse
Non sufficiens sibi semel aspexisse vis amoris multiplicabat in ea intentionem inquisitionis |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 007129a | 1S | Image |
024v | 2 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto |
Mariae Magdalenae | M | V | 02 | 909000 | 1S | Image |
024v | 3 |
Plus ergo poenitens mulier pascebat
Plus ergo poenitens mulier pascebat intus quam phariseus dominum pasceret foris quia ab estu carnalium quasi hinnulus redemptor noster ad illius mentem fugerat quam post vitiorum ignem penitentiae unda temperabat |
Mariae Magdalenae | M | A | 3.1 | 203846 | 7 | Image |
024v | 4 |
Maria ergo accepit libram unguenti
Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes domini Jesu et extersit capillis pedes domini ejus et domus impleta est ex odore unguenti |
Mariae Magdalenae | M | A | 3.2 | 003698 | 7 | Image |
024v | 5 |
Cum esset Bethaniae Jesus venit
Cum esset Bethaniae Jesus venit Maria habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput ejus |
Mariae Magdalenae | M | A | 3.3 | 001999 | 4 | Image |
025r | 1 |
Accepit Maria libram unguenti nardi
Accepit Maria libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes Jesu et capillis capitis sui extersit |
Mariae Magdalenae | M | R | 3.1 | 600020 | 7 | Image |
025r | 2 |
Stans retro secus pedes Jesu
Stans retro secus pedes Jesu lavit lacrimis suis et exosculabatur eos |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 600020a | 7S | Image |
025r | 3 |
Fregit Maria super caput Jesu
Fregit Maria super caput Jesu alabastrum ungenti nardi spicati pretiosi indignati sunt autem discipuli ejus dicentes ut quid perditio haec facta est |
Mariae Magdalenae | M | R | 3.2 | 600915 | 7 | Image |
025r | 4 |
Potuit hoc vendi multo et
Potuit hoc vendi multo et dari pauperibus |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 600915a | 7S | Image |
025r | 5 |
Vidit Maria duos angelos in
Vidit Maria duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Jesu dicunt ei illi mulier quid ploras |
Mariae Magdalenae | M | R | 3.3 | 007885 | 2 | Image |
025v | 1 |
Dicit eis quia tulerunt dominum
Dicit eis quia tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt eum |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 007885a | 2S | Image |
025v | 2 |
Caelestis medicus aegram quam sanaverat
Caelestis medicus aegram quam sanaverat per pietatis suae sententiam confirmat fides tua inquiens te salvam fecit vade in pace |
Mariae Magdalenae | M | R | 10 | 006296 | 6 | Image |
025v | 3 |
Fides etenim salvam eam fecit
Fides etenim salvam eam fecit quae hoc quod postulabat posse se ab eo percipere non dubitabat |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 006296a | 6S | Image |
025v | 4 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto |
Mariae Magdalenae | M | V | 02 | 909000 | 6S | Image |
025v | 5 |
Septem ergo Maria daemonia habuit
Septem ergo Maria daemonia habuit quae universis vitiis plena fuit sed ecce quia turpitudinis suae maculas aspexit lavanda ad fontem misericordiae cucurrit convivantesque non erubuit |
Mariae Magdalenae | M | R | 11 | 007638 | 7 | Image |
026r | 1 |
Quia semetipsam graviter intus erubescebat
Quia semetipsam graviter intus erubescebat nihil quod foris verecundaretur esse credebat |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 007638a | 7S | Image |
026r | 2 |
Maria Magdalena quae fuerat in
Maria Magdalena quae fuerat in civitate peccatrix amando veritatem lavit lacrimis maculas criminis et vox veritatis impletur qua dicitur dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum |
Mariae Magdalenae | M | R | 12 | 601369 | 1 | Image |
026r | 3 |
Quae enim prius frigida peccando
Quae enim prius frigida peccando remanserat post modum amando fortiter ardebat |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 601369a | 1S | Image |
026r | 4 |
Cujus ergo vel saxeum pectus
Cujus ergo vel saxeum pectus ille hujus peccatricis animae ad exemplum paenitendi non emolliant consideravit namque quorum fecit et noluit moderari quid faceret | super convivantes ingressa est non jussa venit inter epulas lacrimas obtulit |
Mariae Magdalenae | M | R | 13 | 600434 | 2 | Image |
026v | 1 |
Nam quia semetipsam graviter erubescebat
Nam quia semetipsam graviter erubescebat intus nihil esse credidit quod verecundaretur foras |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 600434a | 4S | Image |
026v | 2 |
Hanc vero quam Lucas peccatricem
Hanc vero quam Lucas peccatricem mulierem Joannes Mariam nominat illam esse Mariam credimus de qua Marcus septem daemonia ejecta fuisse testatur septem enim daemonia habuit quae universis viciis plena fuit sed ecce quia turpitudinis suae maculas aspexit lavanda ad fontem misercordiae cucurrit |
Mariae Magdalenae | M | R | 14 | 601730 | 3 | Image |
026v | 3 |
Videns haec phariseus dicebat intra
Videns haec phariseus dicebat intra se hic si esset propheta sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum quia peccatrix est |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 601730a | 3S | Image |
026v | 4 |
Umbrosum tunc revera locum verus
Umbrosum tunc revera locum verus cervorum hinnulus e sibi et pascua quaesivit in meridie quando super caelestis ille transmigrationis Idithun in corde Mariae paenitentis quod ab aestu carnalium desideriorum ex toto caelitus temperatum invenit delectabatur tam desiderabiliter requiescere |
Mariae Magdalenae | M | R | 15 | 007806 | 4 | Image |
027r | 1 |
Ad ipsius quippe mentem exsultim
Ad ipsius quippe mentem exsultim confugerat quam post vitiorum ignem paenitentiae temperies refrigerabat |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 007806a | 4S | Image |
027r | 2 |
Adest testis divinae misericordiae beatissime
Adest testis divinae misericordiae beatissime Mariae Magdalenae de qua phariseus dum pietatis fontem vellet obstruere dicebat hic si esset propheta sciret utique que et qualis est mulier quae tangit eum quia peccatrix est ipsa intercedat pro peccatis nostris |
Mariae Magdalenae | M | R | 16 | 600046 | 4 | Image |
027r | 3 |
Maria lavit lacrimis maculas cordis
Maria lavit lacrimis maculas cordis et corporis et redemptoris sua vestigia tetigit quae sua prava itinera dereliquit |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 600046a | 4S | Image |
027v | 1 |
Summe propitiator Christe Jesu et
Summe propitiator Christe Jesu et susceptor peccatorum qui Mariam Magdalenam commiserans liberasti a rabie septenaria spirituum malignorum tu in digito dei et ejiciens ex nobis vitiorum omnium daemonia consigna corda nostra propitius septiformi tui spiritus sanctimonia |
Mariae Magdalenae | M | R | 17 | 007720 | 7 | Image |
027v | 2 |
Conferens nobis miserator per Mariae
Conferens nobis miserator per Mariae intercessionem veram de peccatis nostris paenitentiam et remissionem |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 007720a | 7S | Image |
027v | 3 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper |
Mariae Magdalenae | M | V | 02 | 909000 | 7S | Image |
027v | 4 |
Una sabbati Maria Magdalena venit
Una sabbati Maria Magdalena venit mane dum adhuc tenebrae essent ad monumentum Jesu alleluia |
Mariae Magdalenae | L | A | 1 | 005268 | 1 | Image |
028r | 1 |
Videns lapidem sublatum a monumento
Videns lapidem sublatum a monumento Maria cucurrit et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum et dicit ei tulerunt dominum de monumento alleluia |
Mariae Magdalenae | L | A | 2 | 005386 | 2 | Image |
028r | 2 |
Stans autem foris plorans inclinavit
Stans autem foris plorans inclinavit se et prospexit in monumentum Maria et vidit duos angelos in albis sedentes alleluia |
Mariae Magdalenae | L | A | 3 | 005014 | 3 | Image |
028r | 3 |
Dicunt ei illi mulier quid
Dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt eum alleluia |
Mariae Magdalenae | L | A | 4 | 002210 | 4 | Image |
028r | 4 |
Haec cum vidisset conversa est
Haec cum vidisset conversa est retrorsum et vidit Jesum stantem et nesciebat quia Jesus est alleluia |
Mariae Magdalenae | L | A | 5 | 002994 | 5 | Image |
028r | 5 |
Dixit Jesus Maria conversa illa
Dixit Jesus Maria conversa illa dixit ei rabboni noli me tangere nondum enim ascendi ad patrem meum alleluia alleluia |
Mariae Magdalenae | L | A | B | 002298 | 4 | Image |
028r | 6 |
Ingressus Jesus domum Simonis pharisaei
Ingressus Jesus domum Simonis pharisaei cum aegrotis medicus discubuit et ecce Maria mulier aegrota in domum ad medicum salutis desiderio facta impudens audacter irrupit |
Mariae Magdalenae | V2 | A | 1 | 003342 | 4 | Image |
028v | 1 |
Quae dum lacrimosa ad eum
Quae dum lacrimosa ad eum medullitus ingemuerat a peste mox curatur qua misera languerat septem quippe nequitiis verbo medicus effugatis ignivit cor ejus incendio ardentissimae caritatis |
Mariae Magdalenae | V2 | A | 2 | 004424 | 5 | Image |
028v | 2 |
Incendit plene Maria peccati rubigine
Incendit plene Maria peccati rubigine quae arsit tam incomparabiliter per inextinguibilem sanctissimae dilectionis ignem |
Mariae Magdalenae | V2 | A | 3 | 003313 | 1 | Image |
028v | 3 |
Intravit Jesus in quoddam castellum
Intravit Jesus in quoddam castellum et ecce Martha soror Mariae gaudens eum excepit in domum |
Mariae Magdalenae | V2 | A | 4 | 202619 | 1 | Image |
028v | 4 |
Intendens porro Maria unum quod
Intendens porro Maria unum quod est necessarium sororemque linquens solam circa frequens ministerium secus pedes domini sedebat et verbum illius semper audiebat |
Mariae Magdalenae | V2 | A | 5 | 003364 | 1 | Image |
029r | 1 |
Exquirebat Maria quem non invenerat
Exquirebat Maria quem non invenerat flebat inquirendo et amoris sui igne succensa ejus quem ablatum credidit ardebat desiderio unde contigit ut eum sola tunc videret quem remansit ut quaereret |
Mariae Magdalenae | V2 | A | M | 201730 | 5 | Image |
032v | 2 |
Suavissime universorum domine misericordiarum pater
Suavissime universorum domine misericordiarum pater mitissime qui omnia sub peccato concludis ut omnium miserator miserearis miseri tuorum in omnibus miseraminum nos memores te pietatis nimiae te fontem rogamus supplices ut apud te potenti beatae Mariae Magdalenae suffulti precamine ejus te solum exemplo mereamur diligere multum ut et remittas nobis quod heu in multis tibi soli peccavimus multum |
Mariae Magdalenae | R | A | 005037 | 4 | Image |