Browse Chants
Displaying 1-66 of 66 chantsFolio | Incipit / Full text | Feast | CantusID | Mode | |||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
078r | 1 |
In diebus illis mulier quae
In diebus illis mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod Jesus accubuit in domo Simonis leprosi attulit alabastrum unguenti et stans retro secus pedes domini Jesu lacrimis coepit rigare pedes ejus et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes ejus et unguento ungebat |
Mariae Magdalenae | V | A | 003224 | 7 | Image | |
078r | 2 |
Accessit ad pedes Jesu peccatrix
Accessit ad pedes Jesu peccatrix mulier Maria et osculata est et lavit lacrimis et tersit capillis et unxit unguento |
Mariae Magdalenae | V | R | 006016 | 5 | Image | |
078v | 1 |
Dimissa sunt ei peccata multa
Dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum |
Mariae Magdalenae | V | V | 01 | 006016a | 5S | Image |
078v | 2 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
|
Mariae Magdalenae | V | V | 02 | 909000 | 5S | Image |
078v | 3 |
Fidelis sermo et omni acceptione
Fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine tangi non dedignatus est de Maria peccatrice haec est enim illa Maria cui dimissa sunt peccata multa quia dilexit multum haec est enim illa Maria quae resurgentem a mortuis prima omnium videre meruit dominum nostrum Jesum Christum quem pro nostris reatibus oret quaesumus in aeternum |
Mariae Magdalenae | V | A | M | 002867 | 2 | Image |
079r | 1 |
Ploremus coram domino cum Maria
Ploremus coram domino cum Maria ut veniam mereamur cum illa |
Mariae Magdalenae | M | I | 100209 | 2 | Image | |
079r | 2 |
Rogabat Jesum quidam phariseus ut
Rogabat Jesum quidam phariseus ut manducaret cum illo et ingressus domum pharisei discubuit et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuisset in domo pharisei attulit alabastrum unguenti |
Mariae Magdalenae | M | A | 1.1 | 204310 | 2 | Image |
079v | 1 |
Stans retro Maria secus pedes
Stans retro Maria secus pedes domini Jesu lacrimis coepit rigare pedes ejus et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes ejus et unguenti ungebat |
Mariae Magdalenae | M | A | 1.2 | 204759 | 2 | Image |
079v | 2 |
Videns autem pharisaeus qui vocaverat
Videns autem pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique et qualis est mulier quae tangit eum quia peccatrix est |
Mariae Magdalenae | M | A | 1.3 | 205173 | 1 | Image |
079v | 3 |
Soror Marthae Maria stabat secus
Soror Marthae Maria stabat secus pedes domini audiebat verbum illius |
Mariae Magdalenae | M | R | 1.1 | 602222 | 1 | Image |
079v | 4 |
Martha satagebat circa frequens ministerium
Martha satagebat circa frequens ministerium at Maria |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 602222a | 1S | Image |
080r | 1 |
Martha stetit et ait domine
Martha stetit et ait domine non est tibi curae quod soror mea Maria reliquit me sola ministrare |
Mariae Magdalenae | M | R | 1.2 | 601381 | 2 | Image |
080r | 2 |
Dic ergo illi ut me
Dic ergo illi ut me adjuvet |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 601381a | 2S | Image |
080r | 3 |
Respondens Jesus dixit Martha Martha
Respondens Jesus dixit Martha Martha sollicitudo erga plurima porro unum est necessarium |
Mariae Magdalenae | M | R | 1.3 | 007536 | 3 | Image |
080r | 4 |
Maria optimam partem elegit quae
Maria optimam partem elegit quae non auferetur ad ea |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 007536a | 3S | Image |
080r | 5 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
|
Mariae Magdalenae | M | V | 02 | 909000 | 3S | Image |
080r | 6 |
Unguentum quod sibi Maria turpiter
Unguentum quod sibi Maria turpiter exhibuerat hoc jam deo laudabiliter offerrebat oculis terrena concupierat sed hos jam per paenitentiam conterens flebat |
Mariae Magdalenae | M | A | 2.1 | 205058 | 4 | Image |
080v | 1 |
Capillos ad compositionem vultus exhibuerat
Capillos ad compositionem vultus exhibuerat sed jam capillis lacrimas tergebat ore superba dixerat sed pedes domini osculans hoc in redemptoris sui vestigia fiebat |
Mariae Magdalenae | M | A | 2.2 | 200729 | 4 | Image |
080v | 2 |
Quod ergo in se abluit
Quod ergo in se abluit oblectamenta tot de se invenit holocausta convenit ad numerum virtutum numerum criminum totam serviret deo in paenitentia quidquid ex se deum contempserat in culpa |
Mariae Magdalenae | M | A | 2.3 | 204205 | * | Image |
081r | 1 |
Caelestis medicus aegram quam sanaverat
Caelestis medicus aegram quam sanaverat per pietatis suae sententiam confirmat fides tua inquiens te salvam fecit vade in pace |
Mariae Magdalenae | M | R | 2.1 | 006296 | 6 | Image |
081r | 2 |
Fides etenim salvam eam fecit
Fides etenim salvam eam fecit quia hoc quod postulabat posse se ab eo percipere non dubitabat |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 006296a | 6S | Image |
081r | 3 |
Septem ergo Maria daemonia habuit
Septem ergo Maria daemonia habuit quae universis vitiis plena fuit sed ecce quia turpitudinis suae macula aspexit lavanda ad fontem misericordiae cucurrit convivantes et non erubuit |
Mariae Magdalenae | M | R | 2.2 | 007638 | 7 | Image |
081v | 1 |
Quia semetipsam graviter intus erubescebat
Quia semetipsam graviter intus erubescebat nihil quod foris verecundaretur esse credebat |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 007638a | 7S | Image |
081v | 2 |
Maria plorans ad monumentum foris
Maria plorans ad monumentum foris stabat et flendo se inclinans in monumento denuo prospiciebat quamvis quidem vacuum viderat tamen iterum videre desiderabat |
Mariae Magdalenae | M | R | 2.3 | 007129 | 1 | Image |
081v | 3 |
Non sufficiens sibi semel aspexisse
Non sufficiens sibi semel aspexisse vis amoris multiplicabat in ea intentionem inquisitionis |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 007129a | 1S | Image |
082r | 1 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
|
Mariae Magdalenae | M | V | 02 | 909000 | 1S | Image |
082r | 2 |
Pius ergo poenitens mulier pascebat
Pius ergo poenitens mulier pascebat intus quam phariseus dominum pasceret foris quia ab estu carnalium quasi hinnulus redemptor noster ad illius mentem fugerat quam post vitiorum ignem penitentiae unda temperabat |
Mariae Magdalenae | M | A | 3.1 | 203846 | 7 | Image |
082r | 3 |
Maria ergo ergo accepit libram
Maria ergo ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes domini Jesu et extersit capillis pedes domini ejus et domus impleta est ex odore unguenti |
Mariae Magdalenae | M | A | 3.2 | 003698 | 7 | Image |
082v | 1 |
Cum esset Bethaniae Jesus venit
Cum esset Bethaniae Jesus venit Maria habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput ejus |
Mariae Magdalenae | M | A | 3.3 | 001999 | 4 | Image |
082v | 2 |
Fundans Sion in sapphiris rex
Fundans Sion in sapphiris rex Christe altissime ac propugnans jaspidis te ex fide scientibus memor Raab et Babylonis cum Maria Magdalena confer nobis quae et illis pietatis magnalia ut ex corde paenitentes nos alienigenas his quandoque collaetari miserator perficias |
Mariae Magdalenae | M | A | 3.4 | 002913 | 8 | Image |
082v | 3 |
Maria Magdalena quae fuerat in
Maria Magdalena quae fuerat in civitate peccatrix amando veritatem lavit lacrimis maculas criminum et vox veritatis impletur qua dicitur dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum |
Mariae Magdalenae | M | R | 3.1 | 601369 | * | Image |
083r | 1 |
Quae enim prius frigida peccando
Quae enim prius frigida peccando remanserat post modum amando fortiter ardebat |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 601369a | * | Image |
083r | 2 |
Umbrosum tunc revera locum verus
Umbrosum tunc revera locum verus cervorum hinnulus cubile sibi et pascua quaesivit in meridie quando supercaelestis ille transmigrationis Idithun in corde Mariae paenitentis quod ab aestu carnalium desideriorum ex toto caelitus temperatum invenit delectabatur tam desiderabiliter requiescere |
Mariae Magdalenae | M | R | 3.2 | 007806 | * | Image |
083v | 1 |
Ad ipsius quippe mentem exsultim
Ad ipsius quippe mentem exsultim confugerat quam post vitiorum ignem paenitentiae temperies refrigerabat |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 007806a | 4 | Image |
083v | 2 |
Adest testis divinae misericordiae beatissime
Adest testis divinae misericordiae beatissime Mariae Magdalenae de qua phariseus cum pietatis fontem vellet obstruere dicebat hic si esset propheta sciret utique que et qualis est mulier quae tangit eum quia peccatrix est |
Mariae Magdalenae | M | R | 3.3 | 600046 | * | Image |
084r | 0 |
Videns haec phariseus dicebat intra
Videns haec phariseus dicebat intra se hic si esset propheta sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum quia peccatrix est |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 601730a | * | Image |
084r | 1 |
Vidit Maria duos angelos in
Vidit Maria duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Jesu dicunt ei illi mulier quid ploras |
Mariae Magdalenae | M | R | 12 | 007885 | 2 | Image |
084r | 2 |
Dicit eis quia tulerunt dominum
Dicit eis quia tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt eum |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 007885a | 2 | Image |
084r | 3 |
Adest testis*
Adest testis* |
Mariae Magdalenae | M | R | 13 | 006034 | 1 | Image |
084r | 4 |
Accepit Maria libram unguenti nardi
Accepit Maria libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes Jesu et capillis capitis sui extersit |
Mariae Magdalenae | M | R | 14 | 600020 | * | Image |
084v | 1 |
Stans retro secus pedes Jesu
Stans retro secus pedes Jesu lavit lacrimis suis et exosculabatur eos |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 600020a | * | Image |
084v | 2 |
Fregit Maria super caput Jesu
Fregit Maria super caput Jesu alabastrum ungenti nardi spicati pretiosi indignati sunt autem discipuli ejus dicentes ut quid perditio haec facta est |
Mariae Magdalenae | M | R | 15 | 600915 | * | Image |
084v | 3 |
Potuit haec vendi multo et
Potuit haec vendi multo et dari pauperibus |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 600915a | * | Image |
084v | 4 |
Cujus ergo vel saxeum pectus
Cujus ergo vel saxeum pectus ille hujus peccatricis animae ad exemplum paenitendi non emolliant consideravit namque quod fecit et noluit moderari quid faceret super convivantes ingressa est non jussa venit inter epulas lacrimas obtulit |
Mariae Magdalenae | M | R | 16 | 600434 | * | Image |
085r | 1 |
Nam quia semetipsam graviter erubescebat
Nam quia semetipsam graviter erubescebat intus nihil esse credidit quod verecundaretur foras |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 600434a | * | Image |
085r | 2 |
Summe propitiator Christe Jesu et
Summe propitiator Christe Jesu et susceptor peccatorum qui Mariam Magdalena commiserans liberasti a rabie septenaria spirituum malignorum tu in digito dei ejiciens ex nobis vitiorum omnium daemonia consigna corda nostra propitius septiformis tui spiritus sanctimonia |
Mariae Magdalenae | M | R | 17 | 007720 | 7 | Image |
085v | 1 |
Conferens nobis Christe per Mariae
Conferens nobis Christe per Mariae intercessionem veram de peccatis nostris paenitentiam et remissionem |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 007720a | 7S | Image |
085v | 2 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
|
Mariae Magdalenae | M | V | 02 | 909000 | 7S | Image |
085v | 3 |
Una sabbati Maria Magdalena venit
Una sabbati Maria Magdalena venit mane dum adhuc tenebrae essent ad monumentum Jesu alleluia |
Mariae Magdalenae | L | A | 1 | 005268 | 1 | Image |
085v | 4 |
Videns lapidem sublatum a monumento
Videns lapidem sublatum a monumento Maria cucurrit et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum et dicit ei tulerunt dominum de monumento alleluia |
Mariae Magdalenae | L | A | 2 | 005386 | 2 | Image |
085v | 5 |
Stans autem foris plorans inclinavit
Stans autem foris plorans inclinavit se et prospexit in monumento Maria et vidit duos angelos in albis sedentes alleluia |
Mariae Magdalenae | L | A | 3 | 005014 | 3 | Image |
086r | 1 |
Dicunt ei illi mulier quid
Dicunt ei illi mulier quid ploras dicit ei quia tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt eum alleluia |
Mariae Magdalenae | L | A | 4 | 002210 | 4 | Image |
086r | 2 |
Haec cum vidisset conversa est
Haec cum vidisset conversa est retrorsum et vidit Jesum stantem et nesciebat quia Jesus est alleluia |
Mariae Magdalenae | L | A | 5 | 002994 | 5 | Image |
086r | 3 |
Dixit Jesus Maria conversa illa
Dixit Jesus Maria conversa illa dicit ei rabboni et dixit ei noli me tangere nondum enim ascendi ad patrem meum alleluia alleluia |
Mariae Magdalenae | L | A | B | 002298 | 4 | Image |
086r | 4 |
Ingressus Jesus domum Simonis pharisaei
Ingressus Jesus domum Simonis pharisaei cum aegrotis medicus discubuit et ecce Maria mulier aegrota in domum ad medicum salutis desiderio facta impudens audacter irrupit |
Mariae Magdalenae | V2 | A | 1 | 003342 | 4 | Image |
086v | 1 |
Quae dum lacrimosa ad eum
Quae dum lacrimosa ad eum medullitus ingemuerat a peste mox curatur qua misera languerat septem quippe nequitiis verbo medicus effugatis ignivit cor ejus incendio ardentissimae caritatis |
Mariae Magdalenae | V2 | A | 2 | 004424 | 5 | Image |
086v | 2 |
Incendit plene Maria peccati rubiginem
Incendit plene Maria peccati rubiginem quae arsit tam incomparabiliter per inextinguibilem sanctissimae dilectionis ignem |
Mariae Magdalenae | V2 | A | 3 | 003313 | 1 | Image |
086v | 3 |
Intravit Jesus in quoddam castellum
Intravit Jesus in quoddam castellum et ecce Martha soror Mariae gaudens eum excepit in domum |
Mariae Magdalenae | V2 | A | 4 | 202619 | 1 | Image |
086v | 4 |
Intendens porro Maria unum quod
Intendens porro Maria unum quod est necessarium sororemque linquens solam circa frequens ministerium secus pedes domini sedebat et verbum illius semper audiebat |
Mariae Magdalenae | V2 | A | 5 | 003364 | 1 | Image |
087r | 1 |
Exquirebat Maria quem non invenerat
Exquirebat Maria quem non invenerat flebat inquirendo et amoris sui igne succensa ejus quem ablatum credidit ardebat desiderio unde contigit ut eum sola tunc videret que remansit ut quereret |
Mariae Magdalenae | V2 | A | M | 201730 | 5 | Image |
244v | 3 |
Adest testis divinae misericordiae beata
Adest testis divinae misericordiae beata Maria quae lavans lacrimis maculas criminis susceptoris sui tetigit vestigia ac prava sua derelinquens itinera huic post haec assidebat verbumque illius audiebat viventi adherebat mortuum quaerebat viventem reperit quem mortuum quaesivit |
Mariae Magdalenae | X | R | 1 | 006034 | 1 | Image |
245r | 1 |
Tantumque apud deum locum gratiae
Tantumque apud deum locum gratiae invenit ut hunc ipsis quoque apostolis verax ejus apostola resurrexisse nuntiaret |
Mariae Magdalenae | X | V | 01 | 006034a | 1S | Image |
245r | 2 |
Gaudete justi in domino alleluia
Gaudete justi in domino alleluia rectos decet collaudatio alleluia alleluia alleluia |
Mariae Magdalenae | X | R | 2 | 006766 | 7 | Image |
245r | 3 |
In memoria aeterna erunt justi
In memoria aeterna erunt justi ab auditione mala non timebunt |
Mariae Magdalenae | X | V | 01 | 006766c | 7S | Image |
245r | 4 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
|
Mariae Magdalenae | X | V | 02 | 909000 | 7S | Image |
245r | 5 |
Quam pulchra es dilecta mea
Quam pulchra es dilecta mea et quam decora carissima mea in deliciis tuis statura tua assimilata est palmae et ubera tua botris et odor oris tui sicut malorum granatorum guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto ad potandum alleluia alleluia alleluia |
Mariae Magdalenae | X | A | 204050 | * | Image |