Assumptionem virginis Mariae celebremus Christum ejus filium adoremus dominum
Exaltata es sancta dei genetrix super choros angelorum ad caelestia regna
Paradisi portae per te nobis apertae sunt quas hodie gloriosa cum angelis triumphat
Oculi tui sancta dei genetrix sicut piscinae in Hesebon quae sunt in porta filiae multitudinis in aeternum
Post partum virgo inviolata permansisti dei genetrix intercede pro nobis
Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis sancta dei genetrix
Unguentum effusum nomen tuum ideo adolescentulae dilexerunt te nimis
Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus tui
Hortus conclusus est dei genetrix hortus conclusus et fons signatus surge amica mea et veni
Sicut myrrha electa odorem dedisti suavitatem sancta dei genetrix