Sanctorum meritis*
Laetitia sempiterna*
Filiae Jerusalem venite et videte martyres cum coronis quibus coronavit eos dominus in die sollemnitatis et laetitiae alleluia alleluia
Alleluia in sanctis gloriosus est deus
Nolite timere eos qui corpus occidunt animam autem non possunt occidere alleluia
Non enim vos estis qui loquimini in conspectu principum sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis alleluia
Ego sum in medio vestri sicut qui ministrat nos autem estis qui per mansistis mecum in temptationibus in eis alleluia
Beatus vir qui metuit dominum alleluia in mandatis ejus cupit nimis alleluia alleluia alleluia
Potens in terra erit semen ejus generatio rectorum benedicetur
In memoria aeterna erit justus abanditione mala non timebit dispersit dedit pauperibus justitia ejus manet in saeculum saeculi alleluia
Gloria et divitiae in domo ejus
Filiae Jerusalem venite et videte martyres cum coronis qua coronavit eos dominus in die sollemnitatis et laetitiae alleluia
Induit eos dominus stola gloriae et coronavit eos
Pretiosa in conspectu domini alleluia mors sanctorum ejus alleluia
Custodit dominus omnia ossa eorum unum ex his non conteretur
Ego sum vitis vera et vos palmites qui manet in me et ego in eum hic fert fructum multum alleluia alleluia
In hoc clarificatus est pater meus ut fructum plurimum offeraris et efficiamini mei discipuli
Vidi civitatem sanctam Jerusalem ornatam et compositam de orationibus sanctorum ibi cantant martyres sancti canticum novum alleluia
Magnus dominus et laudabilis valde in civitate dei nostri in monte sancto ejus
Tristitia vestra alleluia converteteur in gaudium alleluia alleluia
Mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra
Lux perpetua lucebit sanctis tuis domine et aeternitas temporum alleluia alleluia
Laetitia sempiterna super capita eorum gaudium et laetitiam obtinebunt
Lux perpetua*
In caelestibus regnis sanctorum habitatio alleluia et in aeternum requies eorum alleluia
Sancti tui domine florebunt sicut lilium alleluia et sicut odor balsami erunt ante te alleluia
In velamento alarum tuarum sperabant sancti tui domine alleluia alleluia alleluia alleluia
Spiritus et animae justorum hymnum dicite deo nostro alleluia alleluia
In civitate dei resonant organa sanctorum alleluia et angeli decantant hymnum ante sedem dei alleluia
Alleluia ego sum vitis vera alleluia vos palmites # estis alleluia
Justi fulgebunt sicut sol in regno patris eorum alleluia
Sancti et justi in domino gaudete alleluia vos elegit deus in hereditatem sibi alleluia
Sancti tui domine beati sunt qui pro tuo nomine passi sunt gloriam regni tui domine dicent qui meruerunt videre te alleluia
Sancti tui domine sicut palma florebunt alleluia alleluia
Ego sum vitis vera alleluia vos palmites estis alleluia
Sicut misit me pater alleluia et ego mitto vos alleluia
Jerusalem civitas sancta ornamentis martyrum decorata cujus plateae sonant laudes de die in diem alleluia
Tristitia vestra alleluia convertetur in gaudium alleluia
Vidi civitatem sanctam Jerusalem ornatam et compositam de orationibus sanctorum et ibi cantant omnes sancti canticum novum alleluia alleluia alleluia
Vox laetitiae in tabernaculis justorum alleluia alleluia alleluia
In tabernaculis justorum vox laetitiae alleluia
Ego sum vitis*
Et vos*
Tristitia vestra in*