Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia omnia parata sunt alleluia
Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles caecos et claudos compelle intrare ut impleatur domus mea alleluia
Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam