Browse Chants

Displaying 1-44 of 44 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
249r 3 O beate Lazare pretiose martyr

O beate Lazare pretiose martyr intercede pro nobis ad dominum deum nostrum ut dimittat nobis debita nostra

Lazari V A M 203376 1 Image
249r 4 Adoremus Christum dominum qui per

Adoremus Christum dominum qui per assumptam humanitatem flevit Lazarum et per divinitatis potentiam reduxit eum ad lucis regnum

Lazari M I 100003 2 Image
249r 5 Erat quidam languens Lazarus a

Erat quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororum ejus

Lazari M A 1.1 201589 1 Image
249v 1 Maria erat quae unxit dominum

Maria erat quae unxit dominum unguento exstersit pedes ejus capillis suis cujus frater Lazarus infirmabatur

Lazari M A 1.2 203005 2 Image
249v 2 Miserunt ergo sorores ejus ad

Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes domine ecce quem amas infirmatur

Lazari M A 1.3 203136 3 Image
249v 3 Dixit Martha ad Jesum domine

Dixit Martha ad Jesum domine si fuisset hic frater meus non fuisset mortuus sed et nunc scio quia quocumque poposceris a deo dabit tibi deus

Lazari M R 1.1 600609 1 Image
249v 4 Ego credidi quia tu es

Ego credidi quia tu es Christus filius dei qui in hunc mundum venisti

Lazari M V 01 600609a 1 Image
249v 5 Lazarus amicus noster dormit sed

Lazarus amicus noster dormit sed vado a somno exsuscitem eum dixerunt ergo ei discipuli ejus domine si dormit saluus erit

Lazari M R 1.2 601323 2 Image
249v 6 Dixerat Jesus de morte ejus

Dixerat Jesus de morte ejus illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret

Lazari M V 01 601323a 2 Image
250r 1 Jesus ergo ut vidit Mariam

Jesus ergo ut vidit Mariam plorantem et Judaeos qui venerant cum ea plorantes infremuit spiritu et turbavit semetipsum et dixit ubi posuistis eum dicunt ei domine veni et vide

Lazari M R 1.3 601275 1 Image
250r 2 Quidam autem ex ipsis dixerunt

Quidam autem ex ipsis dixerunt non potui hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moretur

Lazari M V 01 601275a 1 Image
250r 3 Audiens autem Jesus dixit ei

Audiens autem Jesus dixit ei infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria dei ut glorificetur filius dei per eam

Lazari M A 2.1 200416 4 Image
250r 4 Diligebat autem Jesus Martham et

Diligebat autem Jesus Martham et sororem ejus Mariam et Lazarum

Lazari M A 2.2 201264 5 Image
250r 5 Ut autem audivit quia infirmabatur

Ut autem audivit quia infirmabatur nunc idem mansit in eodem loco duobus diebus

Lazari M A 2.3 205072 6T Image
250r 6 Fremens ergo rursum Jesus in

Fremens ergo rursum Jesus in semetipsum venit ad monumentum erat autem spelunca lapis superpositus ei et dixit Jesus tollite lapidem

Lazari M R 2.1 600917 7 Image
250v 1 Dixit ei Martha soror ejus

Dixit ei Martha soror ejus qui mortuus fuerat domine jam fetet quatriduanus enim est

Lazari M V 01 600917a 7 Image
250v 2 Elevatis Jesus sursum oculis dixit

Elevatis Jesus sursum oculis dixit gratias ago tibi pater quoniam audisti me ego autem sciebam quia semper me audis

Lazari M R 2.2 600770 4 Image
250v 3 Haec cum dixisset voce magna

Haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras et ait

Lazari M V 01 600770a 4 Image
250v 4 Venit ergo turba multa ad

Venit ergo turba multa ad Jesum et non propter eum tantum sed et Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis quia multi propter illum abibant ex Judaeis et credebant in Jesum

Lazari M R 2.3 602421 8 Image
250v 5 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut

Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut Lazarum interficerent

Lazari M V 01 602421a 8 Image
250v 6 Martha ergo ut audivit quia

Martha ergo ut audivit quia Jesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat

Lazari M A 3.1 203025 7 Image
251r 1 Dixit Martha ad Jesum domine

Dixit Martha ad Jesum domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus

Lazari M A 3.2 201311 8 Image
251r 2 Dixit dominus Jesus ego sum

Dixit dominus Jesus ego sum resurrectio [et] vita qui credit in me etiam si mortuus fuerit vivet et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum

Lazari M A 3.3 a07242 4 Image
251r 3 Magna est gloria*

Magna est gloria*

Lazari M W 3. 008130 r Image
251r 4 Sancte Lazare Christi martyr audi

Sancte Lazare Christi martyr audi rogantes servulos et impetratam caelitus tu defer indulgentiam

Lazari M R 3.1 007580 2 Image
251r 5 O beate Lazare sidus aureum

O beate Lazare sidus aureum domini gratia servorum preces tua suscipe clementia

Lazari M V 01 007580a 2S Image
251r 6 O beate Lazare praesul egregie

O beate Lazare praesul egregie et martyr eximie felix domini dilectione veniam peccaminum ab eo dignanter impetra ut digni efficiamur perpete gloria

Lazari M R 3.2 601537 1 Image
251v 1 O beate Lazare ora pro

O beate Lazare ora pro nobis deum qui te fecit participem electorum suorum

Lazari M V 01 601537a 1S Image
251v 2 Homo erat languens in Bethania

Homo erat languens in Bethania nomine Lazarus de quo dominus Jesus discipulis suis ait Lazarus amicus noster dormit eamus ut a somno suscitemus eum

Lazari M R 3.3 006869 8 Image
251v 3 Responderunt discipuli et dixerunt domine

Responderunt discipuli et dixerunt domine si dormit salvus erit tunc Jesus dixit illis manifeste Lazarus mortuus est

Lazari M V 01 006869a 8 Image
251v 4 Dominus Jesus ante sex dies

Dominus Jesus ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Jesus

Lazari M R 10 600630 2 Image
251v 5 Convenerunt autem ibi multi Judaeorum

Convenerunt autem ibi multi Judaeorum ut Lazarum viderent

Lazari M V 01 600630a 2 Image
251v 6 Occurrerunt Maria et Martha ad

Occurrerunt Maria et Martha ad Jesum dicentes domine si hic fuisses Lazarus non esset mortuus respondit Jesus Martha si credideris gloriam dei

Lazari M R 11 007309 8 Image
252r 1 Videns Jesus turbas flentes infremuit

Videns Jesus turbas flentes infremuit spiritu lacrimatus est et veniens ad locum clamavit voce magna Lazare veni foras et revixit qui erat mortuus

Lazari M V 01 007309a 8S Image
252r 2 Quam felix es Gallia quam

Quam felix es Gallia quam inclyta urbs massila dum excipis eximium dei Lazarum incomparabilem thesaurum super cunctas opes tibi per commodum hic te defendet ab omnibus adversitatibus propriis meritis et conferre plurima beneficiorum praemia

Lazari M R 12 601932 8 Image
252r 3 In hujus exceptione pange Christo

In hujus exceptione pange Christo laudem animo et corde cujus patrociniis illustraberis continuis miraculorum signis

Lazari M V 01 601932a 8S Image
252r 4 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritui sancto

Lazari M V 02 909000 * Image
252r 5 Lazarus amicus noster dormit sed

Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum

Lazari L A 1 003603 1 Image
252r 6 Domine si hic fuisses Lazarus

Domine si hic fuisses Lazarus non esset mortuus ecce jam foetet quatriduanus in monumento

Lazari L A 2 002383 1 Image
252v 1 Dixit dominus Jesus manifeste Lazarus

Dixit dominus Jesus manifeste Lazarus mortuus est et gaudium propter vos ut credatis quia erat ibi fereamus ad eum

Lazari L A 3 201303 6 Image
252v 2 Multi autem ex Judaeis venerant

Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo

Lazari L A 4 203183 8 Image
252v 3 Maria ergo cum venisset ubi

Maria ergo cum venisset ubi erat Jesus cecidit ad pedes ejus et dixit ei domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus

Lazari L A 5 203006 4 Image
252v 4 Videns dominus flentes sorores Lazari

Videns dominus flentes sorores Lazari ad monumentum lacrimatus est coram Judaeis et clamabat Lazare venit foras et prodiit ligatus manus et pedes institis et ait dominus Jesus discipulis suis solvite eum et sinite abire

Lazari L A B 205177 1 Image
252v 5 Quam venerandus es egregie dilecte

Quam venerandus es egregie dilecte dei Lazare in terris quondam languidus nunc arche poli inclytus roga pro nobis dominum qui te dilexit plurimum ut qui te jam fetidum suscitavit e tumulo nos purget delictorum ab squalore nimio protegat nos benignus ab inferni fetidus quibus te revocavit Christus dei filius

Lazari V2 A M 204059 1 Image
Page 1 of 1