Dies domini sicut fur ita in nocte veniet et vos estote parati quia qua hora non putatis filius hominis veniet
Festina ne tardaveris*
Hoc est testimonium quod perhibuit Joannes qui post me venit ante me factus est
Ecce venit plenitudo temporis in quo misit deus filium suum natum de virgine factum sub lege venite adoremus
Canite tuba in Sion vocate gentes annuntiate populis et dicite ecce deus salvator noster adveniet
Annuntiate et auditum facite loquimini et clamate
Non auferetur sceptrum de Juda et dux de femore ejus donec veniat qui mittendus est et ipse erit exspectatio gentium
Pulchriores sunt oculi ejus vino et dentes ejus lacte candidiores