Rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra et germinet salvatorem
Emitte agnum domine dominatorem terrae de petra deserti ad montem filiae Sion
Ut cognoscamus domine in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum
Da mercedem domine sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur
Lex per Moysen data est gratia et veritas per Jesum Christum facta est
Tu Bethleem terra Juda non erit minima ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel
Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo
Clama in fortitudine qui annuntias pacem in Jerusalem dic civitatibus Judae et habitatoribus Sion ecce deus noster quem exspectabamus adveniet