O Judaea et Jerusalem nolite timere cras egrediemini et dominus erit vobiscum alleluia
Hodie scietis quia veniet dominus et mane videbitis gloriam ejus
Crastina die delebitur iniquitas terrae et regnabit super nos salvator mundi
Exspectetur sicut pluvia eloquium domini et descendet sicut ros super nos deus noster
Crastina erit vobis salus dicit dominus deus exercituum
Joseph fili David noli timere accipere Mariam conjugem tuam quod enim in ea natum est de spiritu sancto est alleluia
Hodie scietis quia veniet dominus
Et mane videbitis*
Gloria patri*
Crastina die*
Crastina die delebitur iniquitas terrae
Et regnabit super nos salvator mundi
Crastina erit vobis salus*
Dicit dominus deus exercituum
Rex pacificus magnificatus est cujus vultum desiderat universa terra
Magnificatus est rex pacificus super omnes reges universae terrae