Protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus
Domini est terra et plenitudo ejus orbis terrarum et universi qui habitant in eo
Ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum
Peccata mea domine sicut sagittae infixae sunt in me sed antequam vulnera generent in me sana me domine medicamento paenitentiae deus
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco et delictum meum coram me est semper quia tibi soli peccavi
Alleluia alleluia
Inclina cor meum deus in testimonia tua
Averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
Gloria patri et filio*
In aeternum domine permanet verbum tuum
In caelo et in saeculum saeculi veritas tua