Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea
Dixit dominus ad Adam de ligno quod est in medio paradisi ne comedas in qua hora ex eo comederis morte morieris
Ex omni ligno paradisi comede de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas
Cum deambularet dominus in paradiso ad auram post meridiem clamavit et dixit Adam ubi es audivi domine vocem tuam et abscondi me
Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem
In sudore vultus tui vesceris pane tuo dixit dominus ad Adam donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris
Pro eo quod oboedisti vocem uxoris tuae plus quam me maledicta terre ut opere tuo in laboribus comedes panem ex ea
Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est sciens bonum et malum videte ne forte sumat de ligno vitae et vivat in aeternum