Deus autem omnipotens benedicat tibi atque multplicet
Det tibi deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam serviant tibi tribus populi esto dominus fratrum tuorum
Et incurventur ante te filii matris tuae
Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus
Dominum tuum illum constitui et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi frumento et vino stabilivi ei
Cum exiret Jacob de terra sua vidit gloriam dei ait quam terribilis est locus iste non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli
Vere dominus est in loco isto et ego nesciebam
Cum exiret Jacob de Bersabee et pergeret Aran locutus est ei deus dicens terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo
Et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae et ero custos tuus quocumque perrexeris