Ego vadam et quaeretis me et in peccato vestro moriemini
Qui me misit mecum est et non reliquit me solum quia quae placita sunt ei facio semper
Unus est enim magister vester qui in caelis est dicit dominus
Omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur dicit dominus
Ecce ascendimus Jerusalem et filius hominis tradetur ad crucifigendum
Tradetur enim gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum
Claritatem ab hominibus non accipio sed cognovi vos quia dilectionem dei non habetis in vobis dicit dominus
Dicebat Jesus Judaeis nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud patrem est qui accusat vos Moyses in quo speratis