Dominus mihi adjutor est non timebo quid faciat mihi homo
Deus misereatur nostri et benedicat nobis
Vim virtutis tuae oblitus est ignis ut pueri tui liberarentur illaesi
Sol et luna laudate deum quia exaltatum est nomen ejus solius
Scuto*
Erat Jesus ejiciens daemonium et illud erat mutum et cum ejiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae
Bonum mihi domine quod humiliasti me bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti
Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum ut discam mandata tua
Dicet domino*
Servus tuus ego sum da mihi intellectum domine
Ut discam mandata tua
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Ipse liberavit*
Declara super nos deus tua misericordia