Maria ergo unxit pedes Jesu et extersit capillis suis et domus impleta est ex odore unguenti
Ploremus coram domino qui fecit nos quia ipse est deus noster
Vide domine et considera quoniam tribulor velociter exaudi me
Discerne causam meam domine ab homine iniquo et doloso eripe me
Dum tribularer clamavi ad dominum de ventre inferi et exaudivit me
Domine vim patior responde pro me quia nescio quid dicam inimicis meis
Dixerunt impii opprimamus virum justum quoniam contrarius est operibus nostris
Principes sacerdotum consilium fecerunt ut Jesum occiderent dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo
Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam
Libera me de sanguinibus deus deus meus et exsultabit lingua mea justitiam tuam