Non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis
Isti sunt agni novelli qui annuntiaverunt alleluia modo venerunt ad fontes repleti sunt claritate alleluia alleluia
In conspectu agni amicti sunt stolis albis et palmae in manibus eorum
Ecce vicit leo de tribu Juda radix David aperire librum et solvere septem signacula ejus alleluia alleluia alleluia
Et unus de senioribus dixit mihi ne fleveris dignus est agnus qui occisus est
Et ecce terraemotus*
Manifestavit se Jesus ad mare Tiberiadis alleluia
Simon Petrus cum audisset quia dominus est tunica succinxit se erat enim nudus et misit se in mare alleluia
Surrexit dominus*
Ego sum qui*
De ore prudentis procedit mel alleluia dulcedo mellis est lingua ejus alleluia favus distillans labia ejus alleluia alleluia