Hanc amavi et exquisivi a juventute mea et amator factus sum formae illius
Da mihi domine sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis quoniam servus tuus sum ego et filius ancillae tuae
Mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret
Emitte domine sapientiam de sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret ut sciam quid acceptum sit coram te omni tempore
Da mihi domine sedium tuarum assistricem sapientiam
Quae sunt in corde hominum oculi tui videant domine et in libro tuo omnia scribentur homo videt in facie deus autem in corde
Imperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnia scribentur
Magna enim sunt judicia tua domine et inenarrabilia verba tua magnificasti populum tuum et honorasti