Exspectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem
Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera
Quasi harena maris haec gravior apparet unde et verba mea dolore sunt plena
Quare detraxistis sermonibus veritatis ad increpandum verba componitis et subvertere nitimini amicum vestrum verumtamen quae cogitatis explete
Quod justum est judicate et non invenietis in lingua mea iniquitatem
Paucitas dierum meorum finitur brevi dimitte me domine ut plangam paululum dolorem meum antequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine
Ecce in pulvere dormio et in pulvere sedeo et si mane me quaesieris non subsistam
Ne abscondas me domine a facie tua manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat