In medio ecclesiae aperuit os ejus et implevit eum dominus spiritu sapientiae et intellectus
Jucunditatem et exsultationem thesaurizavit super eum
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Hic est Joannes cui Christus in cruce matrem virginem virgini commendavit
Valde honorandus est beatus Joannes
Cibavit illum dominus pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potavit eum et exaltavit eum apud proximos suos
In medio ecclesiae aperuit os ejus et implevit eum dominus spiritus sapientiae et intellectus
Sic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere
Dixit autem dominus Petro
Virgo est electus a domino*
Valde honorandus est beatus Joannes qui supra pectus domini in cena recubuit
Hic est discipulus ille qui testimonium perhibuit et scimus quia verum est testimonium ejus