Laverunt stolas suas et candidas eas fecerunt in sanguine agni
Exsultent justi in conspectu*
Effuderunt sanguinem sanctorum velut aquam in circuitu Jerusalem et non erat qui sepeliret
Posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
Isti sunt sancti qui passi sunt propter te domine vindica eos quia clamant ad te cottidie
Vindica domine sanguinem sanctorum tuorum qui effusus est
Isti sunt sancti qui non inquinaverunt vestimenta sua ambulabunt mecum in albis quia digni sunt
Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim permanserunt
Vidi turbam magnam ex omnibus gentibus stantes ante thronum in conspectu agni