Plus de magistri obsequiis moeret ad tempus perditis quam de salute corporis
Paulus enim ac Trophimus magister ac discipulus certant piis affectibus gemitibus et fletibus
Unus quod se discipulus non potest sequi pedibus alter quod in doloribus remanet ac languoribus
O quantum doctor gentium a se tristatur socium dilectum sibi Trophimum prae ceteris carissimum per vim divelli febrium
Paulus enim cum fletibus commendat hunc hominibus qui sunt Mileti omnibus in Christum jam credentibus
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Ex cujus purissimi sacro fonte fidei processerunt fluvii qui rigarunt maximas regiones Gallicas