Sub manu continuo Ananiae ceciderunt squamae ab oculis ejus et surgens baptizatus est et accipiens cibum confortatus est
Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot
Quod chorus vatum*
Responsum accepit*
Cum inducerent puerum Jesum parentes ejus accepit eum Simeon in ulnas suas et benedixit deum dicens nunc dimittis domine servum tuum in pace
Ecce venit ad templum sanctum suum dominator dominus gaude et laetare Sion occurrens deo tuo
Quem terra*
Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui
Sicut myrrha electa odorem dedisti suavitatem sancta dei genetrix
Ante torum hujus hujus virginis frequentate nobis dulcia cantica dragmis