Gloria patri et filio et spiritui sancto
Gregorius vigiliis confectus et jejuniis etsi marcebat corpore ex spe jugebat animae
Lentis quidem sed jugibus hic aestuabat febribus Podagrae necnon syncopis pulsabatur incommodis
Caelesti quidem verbere vir mirae innocentiae praesumebat se diligi quod merebatur argui
Bissenos nummos angelo hic dedit quasi naufrago huic scutebam argenteam quam sibi vidit reliquam
Virginum tria milia Romae pavit sub regula exceptis dei famulis longe vel prope positis
Christi fidelis famulus prudens quoque Gregorius post quam suo in tempore vixit ejus ecclesiae caelo reddidit animam terrae carnis materiam
O Gregori dulcissimum sancti spiritus organum atque virtutum speculum posce nobis suffragium ut hoc possimus consequi quod te gaudemus perfrui