De reliquo reposita est mihi corona justitiae
Mihi vivere Christus est et mori lucrum gloriari me oportet in cruce domini mei Jesu Christi
Per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
In omnem terram*
Qui operatus est Petro in apostolatum operatus est et mihi inter gentes et cognoverunt gratiam dei quae data est mihi
Dominus mihi astitit et confortavit me ut per me praedicatio impleretur in gentibus
Scio cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem
Reposita est mihi corona justitiae quam reddet mihi dominus
Bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi ideoque reposita est mihi corona justitiae
Gratia dei sum id quod sum et gratia ejus in me vacua non fuit