Satagente circa frequens ministerium sorore sua Maria sedens secus pedes domini audiebat verba oris ejus
Dixit autem dominus Maria Magdalena optimam partem elegit quae non auferetur ab ea
Quoniam multum dilexeras dimissa scito tibi peccamina ex fide quia polles sacra in pace remitto
O felix testis o Christi preto fidelis post mortem carnis prete vivere matris
Prima resurgens meruisti quae fore testis
O beata Maria quae piarum undis lacrimarum tersisti tuorum maculas criminum assidue te exorare deposcimus pro nostris dilectis
Summis caelorum civibus glomerata etiam aeternitatis immortalitate induta
Ecce dies Magdalenae celebranda Marie cui Christus primo occurrens ait ave resurgens