Sancta et immaculata virginitas quibus te laudibus referam nescio quia quem caeli capere non poterant tuo gremio contulisti
Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui
Te sanctum dominum in excelsis laudant omnes angeli dicentes te decet laus et honor domine
Cherubim quoque ac seraphim sanctus proclamat et omnis caelicus ordo dicens
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Timete dominum omnes sancti ejus quoniam nihil deest timentibus eum ecce oculi doni super justos et aures ejus in preces eorum