Viribus corporis coepit repente destitui convocatisque discipulis in unum dixit
Domine jam satis est quo ad hucusque certavi sed quod adipse jusseris militabo ac si parcis aetati bonum est mihi hos quibus timeo ipse custodias
Artus febre fatiscente spiritui servire cogebat stratuque suo illo nobili cilicio recumbans nec terram videre jam dignatus caelo totus inhiabat
Sinite me inquit caelum videre ut spiritus dirigatur a domino nihil in me reperiet inimicus sed sinus Abrahae me suscipiet
Martinus adhuc catechumenus
Domine si adhuc populo tuo sum necessarius non recuso subire propter eos laborem fiat voluntas tua
Satis est domine quod hucusque certavi ne deficiente aetate causabor munia tua devotus implebo