O beata Caecilia quae duos fratres convertisti Almachium judicem superasti Urbanum episcopum in vultu angelico demonstrasti
Beata es virgo et gloriosa et benedictus sermo oris tui
Dum aurora finem daret Caecilia dixit eia milites Christi abjicite opera tenebrarum et induimini armis lucis
Certamen bonum certasti cursum consummasti fidem servastis ite ad coronam vitae quam promisit deus justus judex
Caecilia virgo Almachium exsuperabat Tiburtium et Valerianum ad coronas vocabat
Credimus Christum filium dei verum deum esse qui te talem elegit famulam
Nos scientes sanctum nomen omnino negare non possumus
Benedico te pater domini mei Jesu Christi quia filium tuum ex ignis extinctus est a latere meo